- SOPHI
- SOPHIin agendis armentis puer victum quaeritavit, postea vero Rex fuit Persarum. Exortus, circa A. C. 1370. ex Ali prognatum se iactans, acerrimus vindex sectae ab eo institutae, contra Homaritas, haberi voluit. A quibus proin, ut se discriminaret, pro lineo albo turbante, quô Homaritae utebantur, in memoriam 12. filiorum Hocemi, Alis filii, turbantem instituit, e cuius medio pileolus acuminatus, e lana constipata colore rubrô confectus et senis utrinque gradibus distinctus, accommodate ad contractionem vel diffusionem, emicaret. Et quidem, pileum hunc Persicae sectae notam Ismael Sophi potentissimus Princeps, magnô studiô et partim vi, blanditiis partim, usurpari a multis populis curavit; magnâ Turcarum concitatione, qui adversarios, ob rubros pileolos, exprobraturi defectionem a Mahomete (cuius legem affinis eius Homarus integram servâsse iis creditur) vocan Kisilbachi, i. e. capita rubra. Nomen autem Sofi, quod et hodierni Persiae Reges per excellentiam sibi tribuunt, Arabice lanam significare, e qua Persicos pileolos diximus constare, sicque hôc ipsô, irreconciliabillis dissidii, cum Turcis, quibus e lino turbantes, memoriam sibi refricare, refert Ant. Solerius de Pileo sect. 8. et infra Sophiana Famil.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.